monumenta.ch > Cassiodorus > PREFATIO.
>>> Cassiodorus, De artibus et disciplinis liberalium litterarum, CAPUT PRIMUM. INSTITUTIO DE ARTE GRAMMATICA., . . .

Cassiodorus, De artibus et disciplinis liberalium litterarum, PREFATIO.

1 Superior liber, Domino praestante, completus, Institutionem videlicet divinarum continet lectionum; hic triginta tribus titulis noscitur comprehensus.
2 Qui numerus aetati dominicae probatur accommodus, quando mundo peccatis mortuo aeternam vitam praestitit, et praemia credentibus sine fine concessit.
3 Nunc tempus est ut aliis septem titulis saecularium lectionum praesentis libri textum percurrere debeamus; qui tamen calculus per septimanas sibimet succedentes in se continue revolutus, usque ad totius orbis finem semper extenditur.
4 Sciendum est plane quoniam frequenter quidquid continuum atque perpetuum Scriptura sancta vult intelligi, sub isto numero comprehendit; sicut dicit David: Septies in die laudem dixi tibi (Psal. XCVIII, 164); cum tamen alibi profiteatur: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo (Psal. XXXIII, 2).
5 Et Salomon: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem (Prov. IX, 1).
6 In Exodo quoque dixit Dominus ad Moysen: Facies lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso (Exod. XXV, 37).
7 Quem numerum Apocalypsis in diversis rebus omnino commemorat (Apoc. I, 4, 11, 12); qui tamen calculus ad illud nos aeternum tempus trahit, quod non potest habere defectum.
8 Merito ergo ibi semper commemoratur, ubi perpetuum tempus ostenditur.
9 Sic arithmetica disciplina dotata est, quando rerum opifex Deus dispositiones suas sub numeri, ponderis et mensurae quantitate, constituit; sicut ait Salomon: Omnia in numero, mensura et pondere fecisti (Sap. XI, 21).
10 Creatura siquidem Dei sic numero facta cognoscitur, quando ipse in Evangelio ait: Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt (Matth. X, 30).
11 Sic creatura Dei constituta est in mensura, sicut ipse in Evangelio testatur: Quis autem vestrum cogitans potest adiicere ad staturam suam cubitum unum (Matth. VI, 27)? Item Isaias propheta dicit: Qui coelum metitur palmo, et terram tenet clausa manu (Isai. XL, 12).
12 Rursus creatura Dei probatur facta sub pondere; sicut ait in Proverbiis Salomon: Et librabat fontes aquarum, et paulo post: Quando appendebat fundamenta terrae, cum eo eram (Prov. VIII, 28, 29).
13 Quapropter, opere Dei singularizato, magnificae res necessaria definitione conclusae sunt; ut sicut eum omnia condidisse credimus, ita et quemadmodum facta sunt aliquatenus disceremus.
14 Unde datur intelligi mala opera diaboli nec pondere, nec mensura, nec numero contineri: quoniam quidquid agit iniquitas, iustitiae semper adversum est; sicut et tertius decimus Psalmus meminit, dicens: Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt: non est timor Dei ante oculos eorum (Psal. XIII, 3).
15 Isaias quoque dicit: Dereliquerunt Deum Sabaoth, et ambulaverunt per vias distortas.
16 Revera mirabilis et summe sapiens Deus, qui omnes creaturas suas singulari moderatione distinxit, ne aliquid eorum foeda confusio possideret.
17 Unde Pater Augustinus in libro IV de Genesi ad litteram minutissime disputavit.
18 Modo iam secundi voluminis intremus initia, quae paulo diligentius audiamus [Hic incipiunt mss. cod.]: Intentus nobis est de arte grammatica, sive rhetorica vel de disciplinis aliqua breviter velle conscribere; quarum rerum principia necesse est nos inchoare; dicendumque prius est de arte grammatica, quae est videlicet origo et fundamentum liberalium litterarum.
19 Liber autem dictus est a libro, id est arboris cortice dempto atque liberato, ubi ante copiam chartarum antiqui carmina describebant.
20 Scire autem debemus, sicut Varro dicit, utilitatis alicuius causa omnium artium exstitisse principia.
21 Ars vero dicta est, quod nos suis regulis arctet atque constringat.
22 Alii dicunt a Graecis hoc tractum esse vocabulum, ἀπὸ τῆς ἀρετῆς, id est a virtute doctrinae, quam diserti viri uniuscuiusque bonae rei scientiam vocant.
23 Secundo de arte rhetorica, quae propter nitorem ac copiam eloquentiae suae, maxime in civilibus quaestionibus, necessaria nimis et honorabilis aestimatur.
24 Tertio de logica, quae dialectica nuncupatur.
25 Haec, quantum magistri saeculares dicunt, disputationibus subtilissimis ac brevibus vera sequestrat a falsis.
26 Quarto de mathematica, quae quatuor complectitur disciplinas, id est arithmeticam, geometricam, musicam et astronomicam.
27 Quam mathematicam Latino sermone doctrinalem possumus appellare; quo nomine licet omnia doctrinalia dicere valeamus quaecunque docent haec sibi tamen commune vocabulum propter suam excellentiam proprie vindicavit; ut Poeta dictus, intelligitur Virgilius; Orator enuntiatus, advertitur Cicero; quamvis multi et poetae et oratores in Latina lingua esse doceantur; quod etiam de Homero atque Demosthene Graecia facunda concelebrat.
28 Mathematica vero est scientia quae abstractam considerat quantitatem.
29 Abstracta enim quantitas dicitur, quam intellectu a materia separantes, vel ab aliis accidentibus, sola ratiocinatione tractamus.
30 Sic totius voluminis ordo quasi quodam vade [ed., vado] promissus est.
31 Nunc quemadmodum pollicita sunt, per divisiones definitionesque suas, Domino iuvante, reddamus: quia duplex quodammodo discendi genus est, quando et linealis descriptio imbuit diligenter aspectum, et per [ed., post] aurium praeparatum intrat auditum.
32 Nec illud quoque tacebimus, quibus auctoribus tam Graecis quam Latinis, quae dicimus, exposita claruerunt; ut qui studiose legere voluerit, quibusdam compendiis [mss. Reg. et Sang., competentiis] introductus, lucidius maiorum dicta percipiat.
Cassiodorus HOME



>>> Cassiodorus, De artibus et disciplinis liberalium litterarum, CAPUT PRIMUM. INSTITUTIO DE ARTE GRAMMATICA., . . .
monumenta.ch > Cassiodorus > PREFATIO.